1. Inter quae maria sita est Italia? ...
2. Cūr magnae nāvēs Rōmam adīre nōn possunt? ...
3. Ubi sita est Ōstia? ...
4. Quid dīcitur locus quō flūmen in mare īnfluit? ...
5. In quod mare Tiberis īnfluit? ...
6. Ubi sita sunt oppida Brundisium, Puteolī, Genua? ...
7. Quid est portus? ...
8. Quōmodo mercēs ex Āfricā in Italiam vehuntur? ...
9. Num mercēs tantum vehuntur nāvibus? ...
10. Quid facit is quī nāvigāre vult? ...
11. Quandō tranquillum est mare? ...
12. Quid est tempestās? ...
13. Cūr nautae tempestātēs metuunt? ...
14. Quid nautae in portū opperiuntur? ...