LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXII

Exercitium 9



thema -atis n
terminātiō -ōnis f

thema praesentis [-]
thema perfectī [~]
thema supīnī [-]

īnfīnītīvus:
praes. āct.: -re/-ere
perf. āct.: ~isse
perf. pass.: -um esse

'Thema' dīcitur prior verbī pars ad quam adduntur variae litterae vel

syllabae ('terminātiōnēs' quae vocantur), ut -re, -ō, -isse, -ī, -istī,

-us, -a, -um, cēt.

Verbī themata sunt tria:

(1) thema praesentis (= īnf. praes. āct. sine -re, -ere), ut amā-, monē-,

scrīb-, audī-; (2) thema perfectī (= īnf. perf. āct. sine -isse), ut

amāv-, monu-, scrīps-, audīv-; (3) thema supīnī (= supīnum sine -um sīve

part. perf. sine -us -a -um), ut amāt-, monit-, scrīpt-, audīt-.

1. Īnfīnītīvī: vocā|re, vocāv|isse, vocāt|um esse: vocā- thema est, vocāv- thema , vocāt- .

2. Īnfīnītīvī: terrē|re, terru|isse, territ|um esse: thema praesentis: -, thema perfectī: -, thema supīnī: -.

3. Īnfīnītīvī: dīc|ere, dīx|isse, dict|um esse: thema praesentis: -, thema perfectī: -, thema supīnī: -.

4. Īnfīnītīvī: pūnī|re, pūnīv|isse, pūnīt|um esse: thema praesentis: -, thema perfectī: -, thema supīnī: -.


Index Cap. 22 Ecercitium 8 Cap. 22 Exercitium 10