LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXXIII

Exercitium 3

1. Quot cohortēs sunt in singulīs legiōnibus? ...

2. Quae sunt arma auxiliōrum? ...

3. Quod signum ante legiōnem fertur? ...

4. Quid vocātur exercitus quī in itinere est? ...

5. Quōmodo legiō ad proelium īnstruitur? ...

6. Quid agit dux ante proelium? ...

7. Quō nōmine appellātur dux post magnam victōriam? ...

8. Quōmodo castra Rōmāna mūniuntur? ...

9. Quārē Aemilius puer gladiōs ligneōs sibi faciēbat? ...

10. Cui reī studēbat Aemilius adulēscēns? ...

11. Ad quod studium pater fīlium hortābātur? ...

12. Quō Aemilius ā patre missus est? ...

13. Quālis mīles est Aemilius? ...

14. Dē quibus rēbus Aemilia ad frātrem scrībere solet? ...

15. Quid appāret ex epistulīs Aemiliī novissimīs? ...


Index Cap. 33 Ecercitium 2 Cap. 33 Exercitium 4