LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVI

Exercitium 11

1. Cūr 'Rōstra' vocātur locus ex quō ōrātōrēs verba faciunt?

2. Quid est rōstrum nāvis?

3. Quis fuit Cicerō?

4. Quandō clauditur aedēs Iānī?

5. Quandō Iānus tertium clausus est?

6. Estne quadrāta aedēs Vestae?

7. Quid significat ignis Vestae semper ārdēns?

8. Quid est officium virginum Vestālium?

9. Quis habitat in Rēgiā?

10. Pontifex māximus quis est?

11. Quid aedificātum est eō locō quō corpus Caesaris cremātum erat?

12. Ubi est aerārium populī Rōmānī?

13. Quī sunt Castor et Pollūx?

14. Quandō aedēs Concordiae aedificāta est?

15. Quid appellātur carcer Rōmānus subterrāneus?

16. Quot statuae in porticū deōrum stant?

17. Quid est forum Boārium?

18. Cui deō in ārā Māximā sacrificia fīunt?

19. Ubi est Circus Māximus?

20. Ubi C. Iūlius Caesar necātus est?

21. Cūr Venus ā Iūliō Caesare 'genetrīx' vocābātur?

22. Quōmodo Octāviānus necem Caesaris ultus est?

23. Brūtō et Cassiō victīs quod templum aedificāvit?

24. Quālem urbem Augustus sē relinquere glōriātus est?

25. Ubi servantur ossa Augustī?

26. Quārē Rōmānī in thermās eunt?

27. Unde et quōmodo aqua in thermās dēdūcitur?


Index Cap. 36 Ecercitium 10 Cap. 36 Exercitium 12