LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVI

Exercitium 5

1. Cūr urbs Rōma in collibus sīve montibus locāta est?

2. Quod nōmen est campī quī inter collēs et Tiberim patet?

3. Moenia Rōmulī antīquissima quam fōrmam habēbant?

4. Num Rōmulus in domō magnificā habitābat?

5. Ubi sita est 'domus Augustāna'?

6. In Capitōliō quod templum clārissimum est?

7. Illud templum ā quō aedificātum et ā quō sacrātum est?

8. Cūr templum Iovis Capitōlīnī iterum sacrātum est?

9. Quō imperātor post triumphum ascendit?

10. Quod templum in summā Arce situm est?

11. Ubi situm est Tabulārium?

12. Quōmodo siccātum est forum Rōmānum?

13. Cūr medium forum appellātur 'lacus Curtius'?

14. Quae sunt aedificia pūblica amplissima in forō Rōmānō?

15. Quō senātus Rōmānus convenīre solet?


Index Cap. 36 Ecercitium 4 Cap. 36 Exercitium 6