LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVII

Exercitium 3

1. Incolae Italiae prīmī quī fuērunt?

2. Quālis rēx fuit Sāturnus?

3. Quid Sāturnālibus fierī solet?

4. Unde vēnit Euander et quid eī dedit Faunus?

5. Latīnō rēgī quot līberī erant?

6. Quō dolō Graecī ūsī sunt ut Trōiam caperent?

7. Ubi Trōiānī equum ligneum invēnērunt?

8. Omnēsne eum in urbem dūcendum esse cēnsēbant?

9. Quid Lāocoōn cīvēs suōs monuit?

10. Quid eī accidit cum equum hastā percussisset?

11. Hoc videntēs quid dīxērunt Trōiānī?

12. Quōmodo equus ligneus in urbem tractus est?

13. Quae fuit Cassandra et quid ēgit?

14. Quid factum est cum sōl occidisset?

15. Quōmodo cēterī Graecī urbem intrāvērunt?


Index Cap. 37 Ecercitium 2 Cap. 37 Exercitium 4