LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVIII

Exercitium 7

1. Cuius uxor fuerat Andromachē?

2. Trōiā captā quis Andromachēn et Helenum in Ēpīrum abdūxerat?

3. Ā quō Pyrrhus interfectus est?

4. Quō rēgnō Helenus potītus est et quam uxōrem dūxit?

5. Quid Andromachē agēbat in lūcō extrā urbem?

6. Quid Andromachē ab Aenēā quaesīvit?

7. Quōmodo Helenus Aenēam sociōsque eius recēpit?

8. Quid Aenēās Helenum interrogāvit?

9. Quid Helenus dē fretō Siculō nārrāvit?

10. Quid Trōiānīs profugīs suāsit?

11. Quod dōnum Ascanius accēpit ab Andromachē?

12. Mediā nocte profectī quid Trōiānī prīmā lūce cōnspexērunt?

13. Quōmodo Anchīsēs Italiam salūtāvit?

14. Cūr Trōiānī in eā regiōne Italiae morārī nōluērunt?

15. Cui deae sacrificāvērunt antequam ad Siciliam profectī sunt?


Index Cap. 38 Ecercitium 6 Cap. 38 Exercitium 8