1. Quam urbem Iūnō ante omnēs dīligēbat?
2. Quamobrem Trōiānōs ōderat Iūnō?
3. Quam deam Paris pulcherrimam esse iūdicāverat?
4. Cūr Minerva Graecōrum classem disiēcerat?
5. Quōmodo Iūnō classem Trōiānōrum disiēcit?
6. Quis est Aeolus et quid est officium eius?
7. Cūr Aenēās optāvit ut prō patriā pugnāns occidisset?
8. Cūr nāvēs nec vēlīs nec rēmīs agī poterant?
9. Trēs nāvēs quō tempestāte abreptae et aliae trēs quō lātae sunt?
10. Quid factum est ante ipsīus Aenēae oculōs?
11. Cui datum est imperium maris?
12. Cum mare tantā tempestāte miscērī vidēret, quid fēcit Neptūnus?
13. Quō vectae sunt nāvēs quae ex tempestāte supererant?
14. Quid fēcērunt Trōānī ē nāvibus ēgressī?