1. Unde Dīdō prōspexit classem Trōiānōrum prōcēdentem?
2. Num quid fēcit ut nāvēs cursū prohibēret?
3. Quid rēgīna sē facere potuisse dīxit?
4. Quās deās Dīdō invocāvit?
5. Quod fātum optābat Aenēae?
6. Quid posterōs suōs Karthāginiēnsēs hortāta est?
7. Quid fēcit Dīdō postquam rogum ascendit?
8. Novissima verba eius quae fuērunt?
9. Quōmodo comitēs mortem rēgīnae lūxērunt?
10. Aenēās Karthāginem respiciēns quid vīdit?
11. Quō nāvēs Trōiānae inde vectae sunt?
12. Ā quō Trōiānī in Siciliā exceptī sunt?
13. Quid Aenēās in Siciliā apparāvit?
14. Cūr plēraeque fēminae Trōiānae in Siciliā relictae sunt?
15. Quō Aenēās inde profectus est?
16. Quō Sibylla vātēs eum dūxit?
17. Quid pater Anchīsēs fīliō suō ostendit apud Īnferōs?