LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLI

Exercitium 6

1. Cūr rēgibus Albānīs cognōmen fuit 'Silvius'?

2. Uter ē duōbus Procae fīliīs rēgnum accēpit?

3. Quōmodo rēx factus est Amūlius?

4. Quid fēcit Amūlius nē posterī Numitōris rēgnārent?

5. Quid Reae Silviae virginī Vestālī accidit?

6. Quid Amūlius geminīs Reae Silviae fierī iussit?

7. Ubi servī rēgis geminōs exposuērunt?

8. Geminīne in flūmine submersī sunt?

9. Cūr nōn fame periērunt geminī expositī?

10. Quis lupam īnfantēs alentem et lambentem invēnit?

11. Quid pāstor rēgius dē geminīs fēcit?

12. Rōmulus et Remus adulēscentēs quid agēbant?

13. Ā quibus Remus captus est et rēgī dēditus?

14. Quid latrōnēs Rōmulum et Remum accūsāvērumt?

15. Num Numitor Remum sibi dēditum pūnīvit?

16. Quamobrem Faustulus crēdēbat sē fīliōs rēgiōs ēducāre?

17. Cum orīginem suam cognōvissent, quid geminī fēcērunt?

18. Amūliō occīsō quis rēx factus est?


Index Cap. 41 Ecercitium 5 Cap. 41 Exercitium 7