LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLII

Exercitium 13

1. Post Rōmulum quod certāmen fuit inter patrēs?

2. Quid patrēs timēbant?

3. Quī interim Rōmae imperitābant?

4. Quid tum plēbs postulābat?

5. Cum patrēs populō concēderent, quod iūs sibi retinēbant?

6. Post interrēgnum quis rēx creātus est?

7. Cūr senātōrēs rēgem peregrīnum probāvērunt?

8. Quō augur Numam dēdūxit ut deōs cōnsuleret?

9. Quōmodo Iānus bellum et pācem indicat?

10. Quotiēs et quandō post Numae rēgnum Iānus clausus est?

11. Quōmodo Numa Rōmānīs deōrum metum iniēcit?

12. Quōs mēnsēs annō addidit Numa?

13. Quis est flāmen Diālis?

14. Quem Numa pontificem lēgit?

15. Cūr fīnitimī populī Rōmam adortī nōn sunt?

16. Comparā duōs rēgēs, Rōmulum et Numam!


Index Cap. 42 Ecercitium 12 Cap. 42 Exercitium 14