1. Quis poēta scrīpsit librōs quibus titulus est Ars amātōria?
2. In illō spectāculō quō conversī erant oculī iuvenum Rōmānōrum? ...
3. Quandō Rōmulus signum praedae dedit? ...
4. Quid tum fēcērunt Rōmānī iuvenēs? ...
5. Mentēs virginum raptārum quae fuērunt? ...
6. Quibus verbīs iuvenēs virginēs cōnsōlābantur? ...
7. Quōmodo mulierēs Sabīnae inter patrēs virōsque pācem fēcērunt? ...
8. Quid mulierēs sēcum ferēbant? ...
9. Quid agēbant parvulī līberī Sabīnārum? ...
10. Remōtīs armīs quid fēcērunt socerī et generī? ...
11. Quī tunc ūsus fuit scūtōrum? ...