1. Rōmulus rēx quae īnsignia sūmpsit?
2. Quās rēs gerunt līctōrēs?
3. Quid fēcit Rōmulus ut novōs cīvēs alliceret?
4. Quot senātōrēs creāvit Rōmulus?
5. Cūr cīvibus Rōmānīs uxōrēs deerant?
6. Quōmodo Rōmānī societātem et cōnūbium cum fīnitimīs petīvērunt?
7. Cūr aliae gentēs lēgātiōnem Rōmānōrum dīmīsērunt?
8. Quārē magnus numerus fīnitimōrum Rōmam vēnērunt?
9. Quid fīnitimī Rōmae mīrābantur?
10. Dum hospitēs lūdōs spectant, quid fēcērunt iuvenēs Rōmānī?
11. Num parentēs fīliās suās dēfendere potuērunt?
12. Quōmodo Rōmulus animōs virginum mītigābat?
13. Parentēs virginum raptārum quid faciēbant?
14. Quī populus prīmum impetum fēcit in agrum Rōmānum?
15. Quid fuit exitus eius proeliī?
16. Quid fēcit Rōmulus cum ducem hostium occīdisset et spoliāvisset?
17. Cui deō Rōmulus tum templum vōvit?
18. Ā Rōmulō ad Augustum quotiēs spolia opīma capta sunt?