1. Oppidīs vīcīnīs captīs quō cīvēs migrāvērunt?
2. Num Sabīnī arcem Rōmānam vī cēpērunt?
3. Quod praemium Tarpēia ā Sabīnīs postulāvit, ut arcem prōderet?
4. Quid eī fēcērunt Sabīnī, postquam in arcem acceptī sunt?
5. Quā dē causā Rōmānī sub monte Capitōlīnō fugātī sunt?
6. Quid fēcit Rōmulus ut fugam Rōmānōrum sisteret?
7. Quid factum est post precēs Rōmulī?
8. Quis Mettium Curtium glōriantem pepulit?
9. Proeliō renovātō, utrī superiōrēs fuērunt, Sabīnī an Rōmānī?
10. Quōmodo pāx facta est inter Sabīnōs et Rōmānōs?
11. Quod foedus ducēs Rōmulus et Tatius fēcērunt?
12. Quō nōmine cīvēs Rōmānī appellātī sunt?
13. Populō in trīgintā cūriās dīvīsō, quae nōmina Rōmulus cūriīs imposuit?
14. Quot equitum centuriās cōnscrīpsit Rōmulus?