LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIII

Exercitium 14

1. Exercitū auctō cui gentī Tullus bellum indīxit?

2. Quae causae huius bellī afferēbantur?

3. Cūr victī sunt Sabīnī ad silvam Malitiōsam?

4. Dēvictīs Sabīnīs, quid in monte Albānō factum esse nūntiātum est?

5. Quid vōx caelestis Albānōs monuisse dīcitur?

6. Cūr ita monendī erant Albānī?

7. Cūr iuvenēs Rōmānī mīlitiam recūsāre coepērunt?

8. Ubi rēx iuvenum corpora sāniōra esse rēbātur, domīne an mīlitiae?

9. Quid accidit cum rēx ipse quoque morbō affectus est?

10. Morbōne mortuus est rēx Tullus?

11. Quot annōs ille rēgnāvit?

12. In quō librō suō Cicerō causam Horātiī affert?

13. In eā causā quae est intentiō sīve crīmen?

14. Quae est dēpulsiō huius intentiōnis?

15. Quae igitur quaestiō est?

16. Tūne sorōrem Horātiī iūre caesam esse cēnsēs?


Index Cap. 43 Ecercitium 13 Cap. 43 Exercitium 15