1. Numā mortuō quem rēgem populus creāvit?
2. Cuius nepōs fuit Tullus Hostīlius?
3. Comparā rēgēs Numam et Tullum!
4. Quam causam bellī faciendī invēnit Tullus?
5. Quārē Rōmānī et Albānī inter sē lēgātōs mīsērunt?
6. Quōmodo lēgātī Albānī Rōmae exceptī sunt?
7. Uter populus prius lēgātōs rēs repetentēs dīmīsit?
8. Quid tum fēcērunt lēgātī Rōmānī?
9. Cūr bellum inter Rōmam et Albam simile fuit bellō cīvīlī?
10. Ubi locāta sunt castra Albāna?
11. Post mortem rēgis Cluiliī quis fuit dux Albānōrum?
12. Cōpiīs in aciem ēductīs, quid Mettius Tullō nūntiāvit?
13. In colloquio ducum quid Mettius sē metuere dīxit?
14. Quōmodo Albānī et Rōmānī magnum proelium vītāvērunt?
15. Quibus condiciōnibus trigeminī dīmicāvērunt?