LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIII

Exercitium 6

1. Quid trigeminīs pugnantibus ob oculōs versābātur?

2. Post prīmum concursum quid spectāculō fuit?

3. Cūr exercitus Albānus gaudiō conclāmāvit?

4. Incolumēsne erant trēs Albānī?

5. Horātiusne vulnerātus erat?

6. Sōlusne Hōrātius simul cum tribus Albānīs pugnāvit?

7. Quōmodo pugnam eōrum dīvīsit?

8. Cūr facillimē victus est tertius Cūriātius?

9. Quōmodo Horātius victor ā Rōmānīs acceptus est?

10. Ubi sepultī sunt duo Horātiī et trēs Cūriātiī?

11. Quid Tullus Mettiō imperāvit?

12. Ā quibus hostibus Tullus bellum timēbat?

13. Quid Horātius victor rediēns prae sē gerēbat?

14. Quis Horātiō obviam iit ante portam Capēnam?

15. Quid fēcit Horātius cum soror eius mortem Cūriātiī lūgēret?

16. Populusne Rōmānus hoc facinus probāvit?

17. Quī iūdicēs perduelliōnem iūdicant?

18. Quid est pōmērium?


Index Cap. 43 Ecercitium 5 Cap. 43 Exercitium 7