LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 11

1. Cūr Ancī Mārciī fīliī Serviō Tulliō īnsidiās parāvērunt?

2. Num ipsī rēgem aggressī sunt?

3. Quōs ad necandum rēgem dēlēgērunt?

4. Cūr pāstōrēs ad rēgem vocātī sunt?

5. Quōmodo Servius occīsus est?

6. Cūr Tanaquīl rēgiam claudī iussit?

7. Quid rēgīna populō dīxit?

8. Quōmodo Servius potestātem suam fīrmāvit?

9. Quōmodo mors Tarquiniī populō patefacta est?

10. Quō Ancī fīliī ierant?

11. Quibus Servius Tullius fīliās suās in mātrimōnium dedit?

12. Quod pācis opus māximum perfēcit Servius?

13. In quot classēs et in quot centuriās distribūtus est populus Rōmānus?

14. Quot equitum centuriae factae sunt?

15. Quae appellantur regiōnēs quattuor in quās Servius urbem dīvīsit?


Index Cap. 44 Ecercitium 10 Cap. 44 Exercitium 12