LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 15

1. Suovetaurīlibus quae hostiae immolantur?

2. Quot mīlia cīvium illō prīmō lūstrō cēnsa sunt?

3. Quis fuit Fabius Pictor?

4. Quōs collēs Servius Tullius urbī addidit?

5. Ubi rēx ipse habitābat?

6. Quōmodo rēx Latīnōs perpulit ut Rōmae fānum cum Rōmānīs facerent?

7. Cui deae in monte Aventīnō fānum aedificātum est?

8. Ubi situm est inclutum fānum Diānae?

9. Cūr Servius ad populum rettulit 'iubērentne sē rēgnāre'?

10. Quam uxōrem L. Tarquinius dūxit priōre uxōre interfectā?

11. Quālis fēmina erat Tullia māior?

12. Num Tullia māior virum suum priōrem amābat?

13. Quid Tullia ferōx virum suum novum hortāta est?

14. Quibus virīs Tanaquīl rēgnum dederat?

15. Quōmodo L. Tarquinius patrēs sibi conciliāvit?


Index Cap. 44 Ecercitium 14 Cap. 44 Exercitium 16