LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIV

Exercitium 18

1. Quid iussit L. Tarquinius in sēde rēgiā sedēns?

2. Cūr senātōrēs extemplō ad Tarquinium convēnērunt?

3. Quibus verbīs Tarquinius Serviō maledīxit?

4. Quōmodo Servium rēgnum occupāvisse dīxit?

5. Quis huic ōrātiōnī intervēnit?

6. Quid Tarquinius Serviō mīrantī respondit?

7. Inter tumultum in Cūriā factum quid fēcit Tarquinius?

8. Num rēx Servius salvus domum rediit?

9. Cūr admonitū Tulliae rēx necātus esse crēditur?

10. Cum Tullia domum redīret, cūr aurīga pavidus restitit?

11. Quod scelus foedum impiumque tum Tullia fēcisse nārrātur?

12. Quot annōs rēgnāvit Servius Tullius?

13. Cūr Ovidius coniugium Tulliae 'sceleris mercēdem' appellat?


Index Cap. 44 Ecercitium 17 Cap. 44 Exercitium 19