1. Mortuō Tullō Hostīliō quem rēgem populus Rōmānus creāvit?
2. Quis fuit avus Ancī Mārciī?
3. Ancusne mōrēs avī suī secūtus est?
4. Cūr Latīnī incursiōnem in agrum Rōmānum facere ausī sunt?
5. Quod iūs scrīpsit Ancus, ut bella rītū indīcerentur?
6. Quārē fētiālis mittēbātur ad fīnitimōs quī praedam fēcerant?
7. Quid faciēbat fētiālis sī rēs quās repetīverat nōn redditae erant?
8. Quibus verbīs rēx quemque senātōrem sententiam rogābat?
9. Quōmodo fētiālis bellum indīcēbat?
10. Quī cultum deōrum cūrābant dum Ancus bellum gerit?
11. Cūr difficile erat Medulliam capere?
12. Quōmodo Ancus bellō Latīnō rēs Rōmānās auxit?
13. Cūr Ancus Mārcius Carcerem aedificandum cūrāvit?
14. Quae aedēs ab Ancō amplificāta est?