1. Quamobrem Dēmarātus domō Tarquiniōs profūgerat?
2. Quot fīliī eī erat Tarquiniīs?
3. Uter fīlius prior mortuus est?
4. Cūr Dēmarātus nepōtis oblītus est in testāmentō?
5. Quae fuit uxor Lucumōnis?
6. Quārē Tanaquīl virō suō suāsit ut sēcum Rōmam migrāret?
7. Quid iīs accidit cum Rōmae appropinquārent?
8. Quid Tanaquīl id augurium significāre cēnsēbat?
9. Rōmae quās spēs Lucumō et Tanaquīl habēbant?
10. Nōmine mūtātō quem Lucumō sē appellāvit?
11. Quōmodo ille inter Rōmānōs fortūnam suam adiuvābat?
12. Quōcum L. Tarquinius in rēgiā amīcitiam iūnxit?
13. Quōmodo rēx Ancus L. Tarquiniō ūtēbātur?
14. Rēge mortuō quis līberīs eius tūtor fuit?
15. Quārē Tarquinius puerōs rēgiōs vēnātum dīmīsit?
16. Quōmodo Tarquinius plēbis animōs sibi conciliāvit?
17. Quem populus Rōmanus tum rēgnāre iussit?
18. Tarquiniusne prīmus rēx peregrīnus Rōmae rēgnāvit?