1. Quārē Tarquinius rēx centum novōs senātōrēs lēgit?
2. Quibuscum prīmum bellum gessit?
3. Quid fēcit praedā quam Apiolīs revēxerat?
4. Quid prohibuit nē rēx mūrō lapideō urbem circumdaret?
5. Quot equitibus adiectīs Tarquinius equitātum suum auxit?
6. Quōmodo Rōmānī Sabīnīs fūsīs fugam impedīvērunt?
7. Quārē Sabīnī lēgātōs ad Rōmānōs mīsērunt?
8. Quod oppidum Sabīnōrum Rōmānīs dēditum est?
9. Quid interrogātī sunt lēgātī quī Collātium dēditum vēnerant?
10. Quōmodo Tarquinius omne nōmen Latīnum domuit?
11. Quōmodo ille rēx īnfima urbis loca siccāvit?
12. Cuius templī fundāmenta iēcit Tarquinius Prīscus?
13. Quod prōdigium noctū in rēgiā vīsum est?
14. Cūr rēx et rēgīna Servium Tullium fīliī locō habuērunt?
15. Cui Tarquinius fīliam suam dēspondit?
16. Tūne putās Servium Tullium servā nātum esse?