1. Quō Sextus Tarquinius sōle occidente vēnit?
2. Quōmodo ille domī Collātīnī exceptus est?
3. Cūr hospes Collātīnī 'hostis' vocātur?
4. Num Sextus Tarquinius suspectus fuit Lucrētiae?
5. Quārē noctū ē lectō surrēxit Tarquinius atque ēnsem strīnxit?
6. Quō fīlius rēgis penetrāvit?
7. Quid lectō Lucrētiae incumbēns dīxit?
8. Cūr Lucrētia neque clāmāvit neque repugnāvit neque effūgit?
9. Num Sextus Tarquinius eam precibus aut praemiīs movēre potuit?
10. Quid tum Tarquinius sē factūrum esse dīxit?
11. Quō metū perterrita tandem succubuit mulier?
12. Quālem pater et marītus fīliam et uxōrem suam invēnērunt?
13. Quid interrogāvērunt cum eam ita lūgentem vidērent?
14. Cūr Lucrētia prīmō nihil respondit?
15. Num vir et pater mulierem violātam accūsāvērunt?
16. Num Lucrētia ipsa sibi veniam dedit?
17. Cum Lucrētia sē interfēcisset, quid fēcit Brūtus?
18. Quōmodo Brūtus populum Rōmānum concitāvit?
19. Cūr ille diēs rēgnō suprēmus fuit?