1. Quod portentum in rēgiā vīsum est?
2. Hōc portentō territus quid rēx fēcit?
3. Quis fīliīs rēgis comes datus est?
4. Nōmen 'Brūtus' quid significat?
5. Quid ēgit Brūtus cum frātrem suum ā rēge interfectum cognōvisset?
6. Quid iuvenēs rēgiī ex ōrāculō scīscitātī sunt?
7. Quod respōnsum iīs redditum est?
8. Quid Brūtus fēcit cum respōnsum ōrāculī audīvisset?
9. Quārē Tarquinius Rutulīs bellum fēcit?
10. Quamobrem exhaustum erat aerārium?
11. Cūr necesse fuit Ardeam obsidēre?
12. Quōmodo iuvenēs rēgiī in statīvīs tempus terēbant?
13. Quod certāmen inter iuvenēs pōtantēs ortum est?
14. Quōmodo iuvenēs uxōrēs suās experīrī cōnstituērunt?
15. Rōmae quid agentēs nurūs rēgiās invēnērunt?
16. Num Lucrētia in convīviō inventa est?
17. Quae libīdō ibi Sextum Tarquinium cēpit?