1. Quis fuit pater Alexandrī Magnī?
2. Rēgnum adeptus quō Alexander trānsgressus est?
3. Quot annōs Alexander rēgnāvit?
4. Quī fuērunt Platō et Aristotelēs?
5. Quod bellum Rōmānī gerēbant cum Aristotelēs mortem obiit?
6. Quā dē causā cēnsōrēs P. Cornēlium Rūfīnum senātū mōvērunt?
7. Quibus cōnsulibus bellum Pūnicum prīmum coeptum est?
8. Cūr Sp. Carvilius Rūga dīvortium fēcit cum uxōre?
9. Quid Plautus et Terentius scrīpsērunt?
10. Quem fīnem commentāriī suī prōposuit A. Gellius?
11. Quid anus hospita rēgī Tarquiniō Superbō obtulit?
12. Cūr rēx nōn omnēs librōs novem ēmit?
13. Quid fēcit mulier cum rēx librōs emere recūsāvit?
14. Num rēx trēs librōs minōre pretiō mercātus est?
15. Ubi servantur librī Sibyllīnī?
16. Cūr fēminae nōn iūrant per Herculem?
17. Quod iūs iūrandum fēminārum proprium est?