LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLVIII

Exercitium 14

1. Quis nūntius victōriae Cannēnsis Carthāginem vēnit?

2. Prō quibus rēbus diīs grātiās agendās esse dīxit Māgō?

3. Quōmodo Māgō dēmōnstrāvit quot equitēs Rōmānī caesī essent?

4. Quae fuit summa ōrātiōnis eius?

5. Quid Himilcō Hannōnem interrogāvit?

6. Quid Hannō Himilcōnī respondit?

7. Quid senātus Carthāginiēnsis dēcrēvit?

8. Quī dux Rōmānus prīmus exercitum Hannibalis vīcit?

9. Quōmodo exercitus Hannibalis in hībernīs ēnervātus est?

10. Quam urbem Siciliae M. Claudius Mārcellus obsēdit et expugnāvit?

11. In Hispāniā quem exitum tulērunt P. et Cn. Scīpiōnēs?

12. Capuā captā quid Campānī prīncipēs fēcērunt?

13. Quid ēvēnit M. Claudiō Mārcellō ē castrīs prōgressō?

14. Quārē Hasdrubal cum exercitū Alpēs trānsgressus est?

15. Num Hasdrubal sē Hannibalī iūnxit?


Index Cap. 48 Ecercitium 13 Cap. 48 Exercitium 15