1. Quis cum Poenīs dēbellāvit in Hispāniā?
2. Cum quibus rēgibus P. Scīpiō foedus fēcit?
3. Cūr rēx Syphāx amīcitiam quam cum Scīpiōne fēcerat revocāvit?
4. Syphāce captō, quis uxōrem eius Sophonisbam adamāvit?
5. Cūr Masinissa Sophonisbae venēnum mīsit?
6. Victōriīs in Āfricā Scīpiōnis quid effectum est?
7. Quō animō Hannibal lēgātōs sē revocantēs audīvit?
8. Lēgātīs audītīs, ā quō sē victum esse dīxit Hannibal?
9. Num Hannibal Rōmānōs in Āfricā vīcit?
10. Quō Hannibal victus perfūgit?
11. Carthāgine quid fassus est in senātū?
12. Poenīs dēvictīs, cūr Rōmānī Carthāginem nōn dēlēvērunt?
13. Quid Carthāginiēnsēs Rōmānīs trādidērunt?
14. Quid nāvibus Carthāginiēnsium factum est?
15. Quō cognōmine imperātor P. Cornēlius Scīpiō nōbilitātus est?