1. Quōs montēs lacus Trasumennus subit?
2. Ubi Hannibal equitēs in īnsidiīs locāvit?
3. Quid C. Flāminius cōnspexit postquam angustiās superāvit?
4. Cūr impetus Poenōrum Rōmānīs imprōvīsus fuit?
5. Quae spēs salūtis mīlitibus Rōmānīs erat?
6. Quamdiū ad lacum Trasumennum pugnātum est?
7. Cūr eques Īnsuber cōnsulem Rōmānum petīvit?
8. Num C. Flāminius incolumis ex eō proeliō rediit?
9. Quid fugam Rōmānōrum impedīvit?
10. Quot Rōmānī in aciē caesī sunt et quot effūgērunt?
11. Quī magistrātus eam clādem Rōmānīs nūntiāvit?
12. Quōmodo Rōmānī nūntiōs dē suōrum fortūnā petēbant?
13. Senātū cōnsultante quae alia clādēs ex Umbriā nūntiāta est?
14. Quem populus Rōmānus dictātōrem creāvit?