LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XLIX

Exercitium 6

1. Quō Hannibal ex Crētā vēnit?

2. Quid apud rēgem Prūsiam ēgit?

3. Quī rēx, Rōmānīs amīcus, bellum cum Prūsiā gerēbat?

4. Ante proelium nāvāle quid classiāriīs praecēpit?

5. Nāve rēgis pulsā, quōmodo Bīthȳniī reliquās nāvēs adortī sunt?

6. Quō Pergamēnī sē rettulērunt?

7. Quōmodo Rōmānī cognōvērunt Hannibalem apud Prūsiam esse?

8. Cūr Prūsiās Hannibalem Rōmānīs dēdere recūsāvit?

9. Ubi Hannibal latēbat?

10. Quid puer quī forēs castellī circumierat Hannibalī nūntiāvit?

11. Quid fēcit Hannibal nē ā Rōmānīs vīvus caperētur?

12. Quā linguā Hannibal librōs cōnscripsit?

13. Quō magistrō litterārum Graecārum ūsus est?


Index Cap. 49 Ecercitium 5 Cap. 49 Exercitium 7