1. Quis fuit prīmus nōbilis rēx Macedoniae?
2. Quot annōs rēgnāvit Alexander?
3. Num Alexander sē Eurōpae fīnibus continuit?
4. Quid morte Alexandrī rēgnō eius factum est?
5. Quot lēgātī Rōmānī in Macedoniam missī sunt?
6. Quid fēcit Aemilius Paulus prīmō autumnō?
7. Quem locum prīmum petīvit?
8. Quārē inclutus est portus Aulidis?
9. Cūr Agamemnōn fīliam suam victimam ārīs admōvit?
10. Cui deae Paulus Athēnīs sacrificium fēcit?
11. In Peloponnēsō quās urbēs vīsit Paulus?
12. Olympiae quid animum Paulī mōvit?
13. Quid Paulus ex tribūnālī Macedonibus prōnūntiāvit?
14. Postquam Macedoniae lēgēs dedit, quid apparāvit?
15. Quid magnīs lūdīs in Graeciā fierī solet?