1. Quōs Paulus in triumphō ante currum dūxit?
2. Cūr duo Paulī fīliī māiōrēs patris nōmen nōn ferēbant?
3. Cūr duo fīliī eius minōrēs in triumphō cum patre currū vectī nōn sunt?
4. Dē quibus rēbus Paulus post triumphum in cōntiōne ēdisseruit?
5. Quot diēbus Paulus sē bellum Macedonicum perfēcisse dīxit?
6. Quae rēs secundae victōriam Paulī secūtae sunt?
7. Quid Paulus in exercitū in Italiam trāiciendō timēbat?
8. Num Paulus tantum dē pūblicā fēlīcitāte locūtus est?
9. Quid populō nārrāvit dē prīvātā suā fortūnā?
10. Num pater miserābiliter orbitātem suam dēflēvit?
11. Quōmodo sē cōnsōlātus est in tantā clāde domūs suae?
12. Cūr Horātius Latium 'agreste' vocat?