LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LI

Exercitium 4

1. Cūr Rōmānī Achaeīs bellum intulērunt?

2. Quam urbem praeclāram L. Mummius cōnsul dīruit?

3. Quis fuit Viriāthus et quid fēcit?

4. Num Viriāthus ā Rōmānīs interfectus est?

5. Quārē C. Matiēnius damnātus est et virgīs caesus?

6. Quae auspicia C. Mancīnus neglēxit?

7. Cūr Mancīnus pācem ignōminiōsam fēcit cum Numantīnīs?

8. Num senātus illam pācem ratam esse iussit?

9. Cūr bellum Numantīnum Scīpiōnī Aemiliānō dēlātum est?

10. Quōmodo Scīpiō exercitum ad mīlitiae disciplīnam revocāvit?

11. Quid Scīpiō quaestōrem dōnīs rēgis Antiochī facere iussit?

12. Cūr Scīpiō hostēs quī pābulātum exierant occīdī vetuit?

13. Quid ēgit Scīpiō XIV annō post Carthāginem dēlētam?


Index Cap. 51 Ecercitium 3 Cap. 51 Exercitium 5