1. Quās lēgēs Tib. Gracchus tribūnus plēbis prōmulgāvit?
2. Quid fēcit M. Octāviō collēgae cum lēgī adversārētur?
3. Quī triumvirī ad dīvidendum agrum pūblicum creātī sunt?
4. Quem rēx Attalus hērēdem relīquerat?
5. Quid factum est cum Ti. Gracchus iterum tribūnus creārī vellet?
6. Quid dīxit P. Scīpiō Āfricānus dē caede Ti. Gracchī?
7. Ā quibus novae sēditiōnēs excitātae sunt?
8. Quis triumvirīs sēditiōsīs adversātus est?
9. Quōmodo mortuus est P. Scīpiō Āfricānus?
10. Cūr suspecta fuit uxor eius Semprōnia?
11. Quās lēgēs tulit C. Gracchus?
12. Illō tempore quot senātōrēs erant?
13. Alterō tribūnātūs annō quid C. Gracchus effēcit?
14. Quid C. Gracchō factum est cum Aventīnum occupāsset?
15. Quid Līvius cēnset dē cōnsiliīs Gracchōrum?