LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVLVM LII

Exercitium 1

Cap. LII
Lēctiō I
versūs 1123
aggredī
agitāre (animō)
anteīre
appetere
atterere
avidus
cārum (habēre)
clāritūdō
concubīna
decōrus
dehinc
dērelinquere
difficultās
dīlābī
ēnītī
equidem
equitāre
exigere
expedīre
factiōsus
ficta
grātia
iaculārī
imbēcillus
inertia
īnsuēscere
mediocris
(huius) modī
negōtium
novissimē
obiectāre
observāre
obtestārī
pariter
permanēre
pollēns
pollicitārī
-que ... -que
quīre
sapientia
sēcrētō
tametsī
vehementer
vēnālis

1. Sallustius bellum Iugurthīnum [= explānāre] voluit prīmum quia magnum fuit bellum, [= deinde] quia tunc prīmum superbiae nōbilitātis obviam itum est.

2. Bellō Pūnicō secundō Hannibal imperium Rōmānum māximē [= dēbilitāverat].

3. In Āfricā Masinissa, rēx Numidārum, Rōmānōs adiūverat; itaque amīcitia eī cum Rōmānīs [= diū mānsit].

4. Micipsa, fīlius Masinissae, duōs fīliōs genuit, et Iugurtham, frātris fīlium ex [= paelice] nātum, domī habuit.

5. Iugurtha, quem avus prīvātum [= relīquerat], adulēscēns [= pulchrā] fōrmā atque ācrī ingeniō erat.

6. Ille, vīribus [= potēns], [= vītam ōtiōsam] spernēns plūrimum agēbat: currēbat, [< eques], [< iaculum], vēnābātur.

7. Propter rēs huius [= generis] omnēs glōriā [= antecēdēbat], sed tamen omnibus cārus erat.

8. Micipsa, [= etsī] prīmō virtūte et glōriā Iugurthae laetus fuerat, tamen cum eum prae līberīs suīs crēscere vidēret, eō [= eā rē] [= ācriter] permōtus est.

9. Timēbat nātūram Iugurthae [= cupidissimam] imperiī, sed difficile erat hominem tam acceptum populō dolō opprimere.

10. Ob hanc [< difficilis] statuit eum māximīs perīculīs [= obicere].

11. Ergō, quoniam Iugurtha glōriam mīlitārem [= cupidē petēbat], Micipsa eum ad bellum Numantīnum mīsit.

12. Ibi Iugurtha ēgregiā virtūte in māximam / [< clārus] et [< grātus] pervēnit.

13. In exercitū Rōmānō complūrēs nōbilēs fuērunt, domī [< factiō] atque clārī magis quam honestī.

14. Quī Iugurthae [= pollicēbantur] 'eum imperiō Numidiae potītūrum esse, quoniam Rōmae omnia essent [= vēnīrent]'.

15. Numantiā dēlētā, Scīpiō Iugurtham abdūxit ac [= sine testibus] monuit 'ut pūblicē amīcitiam populī Rōmānī coleret nēve quibus largīrī [= adsuēsceret].'

16. Litterīs ā Scīpiōne acceptīs, quibus virtūs Iugurthae laudābātur, rēx beneficiīs eum sibi conciliāre est [= coepit] eumque adoptāvit et cum fīliīs hērēdem īnstituit.

17. Rēx senex, [= perāctā] suā aetāte, Iugurtham, quī [= nūper] Numantiā redierat, est [= dīs testibus ōrāvit] ut frātrēs habēret [= dīligeret].

18. " ego" inquit "vōbīs rēgnum trādō fīrmum, sī bonī eritis, sīn malī, [= īnfīrmum]; nam concordiā parvae rēs crēscunt, discordiā māximae [= in dīversās partēs lābuntur]."

19. Postrēmō fīliōs monuit 'ut Iugurtham colerent et , virtūtem imitārentur et [= valdē nīterentur] nē pater suus meliōrēs līberōs adoptāvisse vidērētur quam genuisse!'

20. Iugurtha, quī [< sapiēns] superior erat, rēgem [< fingere] locūtum esse intellegēbat, sed tum benignē respondit, tametsī longē aliter animō [= cōgitābat].

21. Quī litterās nescit, legere nequit; quī litterās scit, legere [= potest], sī haud [= modicō] ingeniō est.

22. Dīdō sōla maerēns lectō Aenēae vacuō incumbit, illum absentem audit videt [= et audit et videt].


Index Cap. 51 Ecercitium 10 Cap. 52 Exercitium 2