1. Quid nōbilēs Rōmānī ostentāre solent?
2. Quibus rēbus virtūs Mariī dēclārābātur?
3. Cūr Marius litterās Graecās nōn didicerat?
4. Quid adhūc Iugurtham tūtātum esse dīxit?
5. Quid Marius mīlitibus suīs prōmīsit?
6. Quōs mīlitēs cōnscrīpsit Marius?
7. Post adventum Mariī quō Iugurtha et Bocchus abiērunt?
8. Quōmodo Metellus Rōmam reversus acceptus est?
9. Ubi Marius Iugurtham armīs exuit?
10. Cūr Marius oppidum Capsam expugnāre cupiēbat?
11. Quot noctēs adversus Capsam iter fēcit?
12. Num necesse fuit Capsam obsidēre?
13. Quālis homō fuit Sulla, Mariī quaestor?
14. Quōmodo Iugurtha Bocchum persuāsit ut cōpiās addūceret?
15. Quōmodo Rōmānī circumfūsī vim hostium sustinuērunt?
16. Quō Marius cōpiās suās ex proeliō dūxit?