1. [= fatīgātīs] hostibus, Rōmānī dē [= subitō] tubīs canere atque clāmāre coepērunt ac portīs ērūpērunt.
2. Hostēs, repentīnō [= sonō] excitātī, fūsī et fugātī sunt.
3. Exercitū Mariī in [= hībernīs] positō, Bocchus lēgātōs mīsit, quī ā Mariō indūtiās impetrāvērunt, sed frūstrā ā senātū Rōmānō amīcitiam et foedus petīvērunt.
4. [= quibus] rēbus cognitīs, Bocchus ā Mariō petīvit ut Sullam ad sē mitteret; quī cum [<> impedītīs] equitibus et [< funda] Baleāribus missus est.
5. Bocchus fīlium suum cum equitātū Sullae [= ad praesidium] mīsit; is dīxit 'sē ā [< speculārī] cognōvisse Iugurtham prope esse.'
6. Sulla vērō negat 'sē Iugurtham [= expavēscere]' et cōpiās suās incolumēs trādūxit, cum Iugurtha [= incertus cūnctārētur].
7. Bocchus [< in locō] Sullae prōmīsit 'sē factūrum quae populus Rōmānus vellet, nec flūmen Muluccham ēgressūrum.'
8. Sulla respondit: "Faciendum tibi est aliquid quod Rōmānōrum magis quam tuā / vidētur: id in [= facile] est, quia Iugurthae [= Iugurtham in tuā potestāte] habēs...'
9. Rēx prīmō [= negābat], tum vērō 'omnia sē ex voluntāte Sullae factūrum' prōmīsit.
10. Dum Bocchus Iugurthae sententiam dē pāce [= quaerit], Iugurtha eum rogāvit ut sibi Sullam trāderet!
11. Bocchus diū haesitābat, sed postrēmō Sullam [= arcessī] iussit et ex illīus sententiā Iugurthae īnsidiās tendit.
12. Dum Iugurtha cum [= propinquīs] suīs inermis Sullae obvius prōcēdit, ex īnsidiīs oppressus est ac Sullae trāditus.
13. Victō Iugurthā, spēs populī Rōmanī in Mariō erat.