1. [< dīvidere] Numidiae ita facta est ut pars proxima Maurētāniae Iugurthae trāderētur, Adherbalī pars altera, quae [= portibus magis ōrnāta] erat.
2. Rēgnō dīvīsō, Iugurtha incitātus [< pollicitārī] Rōmānōrum quōs mūneribus explēverat, in rēgnum Adherbalis animum .
3. Ergō ex [= subitō] fīnēs eius cum [< praedārī] manū invāsit, multōs cēpit, aedificia incendit...
4. Adherbal lēgātōs ad Iugurtham mīsit, quī [< contumēlia] dicta rettulērunt.
5. Iugurtha, quī [= quoniam] rēgnum Adherbalis animō iam invāserat, magnō exercitū bellum intulit.
6. Adherbal [adv < necessārius] Iugurthae obvius prōcessit, sed hostēs nocte sērā castra eius invāsērunt et mīlitēs [= nec vigilantēs nec dormientēs] fugāvit.
7. Numidae Adherbalem cum paucīs equitibus fugientem Cirtam [= persecūtī] sunt, sed Rōmānī armātī hostēs ā moenibus prohibuērunt
8. Dum Cirta oppugnātur, lēgātī Rōmā [= properantēs] vēnērunt quī dē [< malus] Iugurthae quererentur.
9. Iugurtha lēgātīs superbē respondit 'ab / [< adulēscēns] ita sē ēnīsum esse ut ab optimō quōque probārētur...'
10. Lēgātīs Adherbalem appellandī [= occāsiō] nōn fuit.
11. Adherbal intellēxit nūllam esse spem auxiliī neque bellum trahī posse ob [= inopiam] rērum necessāriārum.
12. Itaque duōs fortissimōs dēlēgit eōrumque animōs [= fīrmāvit] ut per hostium mūnītiōnēs cum litterīs Rōmam īrent.
13. Litterīs Adherbalis in senātū recitātīs, dēcrētum est ut lēgātī summīs [= magistrātibus] fūnctī mitterentur, quī Iugurthae imperārent 'ut quam [= celerrimē] ad prōvinciam accēderet.'
14. Ille vērō, etsī senātūs verbīs gravēs minae eī nūntiābantur, tamen ab [< incipere] suō nōn dēstitit.
15. Tum Italicī, quī moenia Cirtae [= dēfendēbant], Adherbalī suāsērunt 'ut sē et oppidum Iugurthae dēderet, tantum ab eō vītam [= condiciōnem ferret]'.
16. Dēditiōne factā, in prīmīs Adherbal, tum omnēs pūberēs Numidae et [= mercātōrēs] Italicī armātī interfectī sunt.