LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVLVM LII

Exercitium 8

1. Quōs Iugurtha lēgātōs Rōmam mīsit cum bellum parārī audīret?

2. Num iī legātī ā senātū receptī sunt?

3. Quis tum Numidiam cum exercitū ingressus est?

4. Cūr Calpurnius pācem flāgitiōsam fēcit cum Iugurthā?

5. Quārē Cassius praetor Iugurtham Rōmam arcessīvit?

6. Quid C. Memmius, prōductō Iugurthā, in cōntiōne memorāvit?

7. Cūr Iugurtha ad haec nōn respondit?

8. Quis fuit Massīva et quid petīvit?

9. Quōmodo Iugurtha Massīvam occīdendum cūrāvit?

10. Quid Iugurtha dēcēdēns dīxisse fertur dē urbe Rōmā?

11. Quid Q. Caecilius Metellus in Numidiā ēgit?

12. Quem rēgem Iugurtha socium suum fēcit?

13. Cūr nōbilitās aegrē tulit C. Mariō bellum mandātum esse?

14. Cūr C. Marius 'novus homō' appellābātur?

15. Cōntiōne advocātā, quōs Marius obtrectāvit?

16. Quōmodo Marius sē bellī artem didicisse dīxit?


Index Cap. 52 Ecercitium 7 Cap. 52 Exercitium 9