1. Rōmānī ā Cimbrīs et Teutonibus ad flūmen Rhodanum victī sunt ingentī [= perniciē].
2. Iugurthā victō, Marius [= iterum] cōnsul factus est.
3. Cum bellum Cimbricum [= traherētur] tertiō et et quārtō eī dēlātus est cōnsulātus.
4. Cimbrī et Teutonēs, quōrum cōpia [= sine fīne] erat, in Italiā victī sunt ā Q. Catulō et C. Mariō.
5. Catulī exercitus ūnum et trīgintā signa Cimbrōrum [= rettulit], Mariī duo.
6. Annō / ūndēsexāgēsimō [DCLIX] ab urbe conditā bellum [= socius] in Italiā coeptum est, quod sociī Rōmānōrum lībertatem sibi aequam [= arrogāre] coepērunt.
7. Mithridātēs, quī Asiam occupāverat, in Achāiā ā Sullā victus est, sed rēx LXX mīlia mīlitum [< legere] auxiliō mīsit, quī omnēs duōbus proeliīs exstīnctī sunt.
8. Dum Sulla cum Mithridāte bellum gerit, Marius et Cinna Rōmam ingressī [< numerus] Rōmānōs nōbilēs interfēcērunt, multōs [= exsulēs fēcērunt] atque ipsīus Sullae domum [= dīruērunt].
9. Mox vērō Sulla urbem ingressus ducēs Mariānōs vīcit ad portam [< collis]; quī sē nōn dēdidērunt in aciē et in fugā occīsī sunt īrā victōrum [= quae satis habēre nōn potuit].
10. Sulla dē Mithridāte triumphāvit atque Cn. Pompēius dē Āfricā quārtum et vīcēsimum annum [= XXIV annōs nātus].
11. In bellō cīvīlī [= suprā] CL mīlia hominum periērunt, in iīs XXIV cōnsulārēs, VII praetōriī, LX [< aedīlis], CC ferē senātōrēs.