LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIII

Exercitium 6

1. Quibus doctōribus Cicerō adulēscēns sē dēdidit?

2. Cūr Cicerō nōn modo Latīnē, sed etiam Graecē dēclāmābat?

3. Quam causam pūblicam Cicerō prīmam ēgit?

4. Eō tempore quī habitus corporis et quae figūra Cicerōnī erat?

5. Cūr amīcī et medicī eum hortābantur ut causās agere dēsisteret?

6. Quid fēcit Cicerō ut cōnsuētūdinem dīcendī mūtāret?

7. Quod studium Cicerō Athēnīs renovāvit?

8. In Asiā quibus rhētoribus Cicerō studuit?

9. Quis Cicerōnem Rhodī artem ōrātōriam docuit?

10. Quālis Cicerō Rōmam sē recēpit?

11. Quī duo ōrātōrēs tum Rōmae excellēbant?

12. Quem honōrem Cicerō petīvit, cum ex Asiā rediisset?

13. Cūr Cicerō patrōnus Siculōrum factus est?

14. Cūr Cicerō tantā populī voluntāte cōnsul creātus est?


Index Cap. 53 Ecercitium 5 Cap. 53 Exercitium 7