LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIV

Exercitium 10

1. Quae virtūtēs praeter bellandī in imperātōre quaerenda sunt?

2. Num innocentēs et temperantēs fuērunt imperātōrēs Rōmānī?

3. Cūr nēmō Cicerōnī imperātōrum vitia memorantī īrāscitur?

4. Num exercitūs Rōmānī hostium tantum urbēs dēlēvērunt?

5. Quem ad modum Pompēiī mīlitēs in Asiā hībernant?

6. Quae rēs cēterōs imperātōrēs remorārī solent?

7. Cūr Pompēius celerius quam cēterī imperātōrēs prōgredī potuit?

8. Prīvātīsne dē iniūriīs querentibus difficile est Pompēium adīre?

9. Pompēiō bellō pīrāticō praepositō, quid Rōmae effectum est?

10. Quid in Asiā effectum est adventū Pompēiī?

11. Quid Cicerō Pompēium exercitū suō perfectūrum esse spērat?


Index Cap. 54 Ecercitium 9 Cap. 54 Exercitium 11