LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LIV

Exercitium 4

1. Quis fuit Ariobarzānēs et quid eī accidit?

2. Quī duo rēgēs tōtī Asiae imminēbant?

3. Cūr sociī certum imperātōrem dēposcere nōn audēbant?

4. Quā dē causā Pompēius in Asiam advēnerat?

5. Quālem imperātōrem sociī Pompēium esse audīverant?

6. Quae bella Rōmānī propter sociōs suōs gessērunt?

7. Cūr hōc bellō salūs sociōrum studiōsius dēfendenda erat?

8. Cūr vectīgālia Asiae māiōra sunt quam cēterārum prōvinciārum?

9. Quid fierī solet cum hostēs appropinquant?

10. Quid est negōtium pūblicānōrum?

11. Quī cīvēs Rōmānī timēbant nē rem ac fortūnās āmitterentur?

12. In bellō Mithridāticō quae rēs dēfendēbantur?


Index Cap. 54 Ecercitium 3 Cap. 54 Exercitium 5