1. Cicerō dīcit 'ā Lūcullō urbem Cyzicum līberātam esse, classem hostium [= dēmersam], [= plūrimās] urbēs captās cum [= domibus] rēgis, atque ipsum rēgem ē rēgnō patriō expulsum esse'.
2. Hīs verbīs Cicerō [= arbitrātur] sē L. Lūcullō satis laudis [= tribuisse]
3. Rēx fugiēns aurum et argentum ac rēs pretiōsissimās, quās in rēgnum suum [= contulerat], relīquit.
4. [< colligere] hārum rērum mīlitēs Rōmānōs in persequendī studiō [< tardus].
5. Tigrānēs, [< miser + cor] commōtus, Mithridātēn fugientem excēpit eumque [= perculsum] ērēxit perditumque [= rūrsus vigentem fēcit].
6. Armeniōrum [< opīnārī] erat 'exercitum Rōmānum vēnisse fānī dīvitissimī et [< religiō] dīripiendī causā.'
7. Mīlitēs Rōmānī, commōtī nimiā [< longinquus] locōrum ac [< dēsīderāre] suōrum, reditum magis quam [< prōgredī] quaerēbant!
8. Mithridātēs autem, quī magnīs [< adventus] auxiliīs iuvābātur, rūrsus in exercitum Rōmānum impetum fēcit.
9. Hīc Cicerō gravissimam bellī [= calamitātem] [= praetermittit].
10. Fortasse Lūcullus iīs [<> commodīs] aliquā ex parte [= remedium dare] potuisset, sed tum eī successor missus est M'. Glabriō.
11. Certē Rōmānī ea quae Cicerō [= cōnsiliō] praeterit perspicere [: intellegere ] poterant.
12. Medēam [= nārrant] in fugā frātrem suum necāvisse et membra eius [= dispersisse], ut patrem persequentem retardāret.