1. Nōn sōlum bellandī virtūs in summō imperātōre quaerenda est, sed aliae multae artēs [= ministrae] sunt huius virtūtis, ut [< innocēns], temperantia, fidēs, [< facilis], hūmānitās.
2. Quīdam imperātōrēs [= dignitātēs centuriōnum] vēndunt aut pecūniam ex aerāriō [= prōmptam] propter avāritiam Rōmae in relinquunt.
3. Ex [= murmur assentium] cīvium Cicerō intellegit eōs agnōscere quī haec fēcerint, etsī nēminem nōminat; quārē sī quis eī [= īrātus fit], ipse dē sē cōnfitētur!
4. Propter avāritiam imperātōrum exercitūs Rōmānī, [= in quemcumque locum] vēnērunt, magnās calamitātēs afferunt, id quod etiam cīvēs Rōmānī [= reminīscuntur].
5. Neque enim exercitum [= coercēre] potest imperātor quī ipse sē nōn continet.
6. Pompēius vērō tantā [< continēns] est ut nēminī pācātō noceat neque cuiquam vim afferat ut [= impēnsam] faciat in
mīlitēs.
7. Hīberna sunt hiemis, nōn avāritiae [< perfugere]!
8. Pompēium ad bella properantem nihil est [= retardāvit]: nōn avāritia ad praedam , nōn [< amoenus] ad [< dēlectāre], nōn nōbilitās urbis ad [< cognōscere].
9. Ita facilēs aditūs ad eum prīvātōrum, ita līberae [= querēllae] dē iniūriīs sunt, ut facilitāte īnfimīs pār esse videātur.
10. Pompēius, quī etiam dīcendī [< gravis] et cōpiā valet, auctōritāte plūrimum potest.
11. Nam quō diē pīrāticō bellō praefectus est, nōmine Pompēiī māxima [< vīlis] ex summā [< cārus] cōnsecuta est.
12. Huius adventus in Asiam Mithridātem [<> solitā] victōriā [= superbum factum] continuit et Tigrānem Asiae magnīs cōpiīs [= minantem] retardāvit.
13. Cicerō dīcit 'imperiī Rōmānī [< splendēre] lūcem afferre nātiōnibus exterīs.'
14. dīcuntur quī rēmigant.