LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LV

Exercitium 2

1. Ubi P. Scīpiō Aemiliānus fuit fēriīs Latīnīs annō DCXXV a. u. c.?

2. Sōlusne Scīpiō tunc in hortīs fuit?

3. Quārē familiārēs eius iīs diēbus ad eum ventitāvērunt?

4. Dē quā rē Tūberō prīmum cum Scīpiōne disserere voluit?

5. Quī sermōnī eōrum intervēnērunt?

6. Quem deinde puer venīre nūntiāvit?

7. Quālis amīcitia fuit inter Scīpiōnem et Laelium?

8. Cūr in aprīcō locō cōnsēdērunt disputantēs?

9. Quid Laelius cēterōs interrogāvit?

10. Dē quibus rēbus Laelius disputāre māluit?


Index Cap. 55 Ecercitium 1 Cap. 55 Exercitium 3