1. Dē quibus rēbus amīcī disputāre coepērunt?
2. Quōmodo Archimēdēs mōtūs astrōrum dēclārāvit?
3. Quid Laelius dē eius modī disputātiōnibus cēnsēbat?
4. Quae Laelius māiōra esse intellegēbat?
5. In quās partēs populus Rōmānus eō tempore dīvīsus erat?
6. Quid efficiendum erat ut Rōmānī melius et beātius vīverent?
7. Quid Laelius Scīpiōnem rogārī voluit?
8. Quid Scīpiōnem dē rē pūblicā Rōmānā dīxisse meminerat?
9. Quid fēcit Scīpiō antequam dē rē pūblicā disputāre coepit?
10. Quae sunt tria genera cīvitātis?
11. Quārum rērum expers est populus in rēgnō et in optimātium dominātū?