LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LV

Exercitium 8

1. Quis est "prīnceps ille quō nēmō in scrībendō praestantior fuit"?

2. Quālis est rēs pūblica quam Platō dēscrīpsit?

3. Quam rem pūblicam dēscrībit Scīpiō?

4. Num Lycūrgus rēgem dēligendum esse dūxit?

5. Post interrēgnum unde Rōmānī novum rēgem accīvērunt?

6. Quid rēx Numa Rōmānōs docuit?

7. Quōmodo Numa animōs cīvium bellicōsōs mītigāvit?

8. Quālis fuit ultimus rēx Rōmānōrum?

9. Quid fēcit fīlius rēgis cum suam libīdinem regere nōn posset?

10. Quōmodo L. Brūtus mortem Lucrētiae ultus est?

11. Quid Scīpiō dīcit dē tyrannō iniūstō?

12. Dē quibus rēbus tertiō diē disputātum est?


Index Cap. 55 Ecercitium 7 Cap. 55 Exercitium 9