LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LVI

Exercitium 6

1. Quem sonum Scīpiō in somnīs audiēbat?

2. Quōmodo cantus sphaerārum efficitur?

3. Omnēsne orbēs eundem sonum ēdunt?

4. Cūr aurēs hūmānae hunc sonitum nōn audiunt?

5. Quot sunt nervī fidium?

6. Cūr sōlem adversum intuērī nequīmus?

7. Cūr hominēs quī terram incolunt interruptī sunt?

8. Quibus quasi cingulīs vel zōnīs circumdatur terra?

9. Quae zōnae habitābilēs sunt?

10. Cūr nec zōna media nec zōnae extrēmae habitārī possunt?

11. Quō marī terra habitābilis circumfunditur?

12. Ubi situm est flūmen Gangēs et mōns Caucasus?

13. Cūr hominēs aeternam glōriam assequī nōn possunt?


Index Cap. 56 Ecercitium 5 Cap. 56 Exercitium 7