1. Cūr Āfricānus nepōtem suāsit nē hominum glōriam quaereret?
2. Quid Scīpiō avō suō prōmīsit?
3. Quid Āfricānus eī dīxit dē nātūrā animī?
4. In quibus rēbus animum excercendum esse dīxit?
5. Quem dīcit Horātius armīs nōn egēre in locīs perīculōsīs?
6. Quōmodo poēta id ita esse probat?
7. Ubi Horātius lupō occurrit et quid ibi faciēbat?
8. Quae est Lalagē?
9. Quae terra ab Horātiō 'Iubae tellūs' dīcitur?
10. Quae est regiō ubi 'nūlla arbor aestīvā recreātur aurā'?
11. Quae est 'terra domibus negāta' sub sōle nimium propinquō?
12. Quid poēta pollicētur sē factūrum ubicumque positum erit?